monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXVIII . <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT XXIX [Rec. XVI].

1 IBID.---Deridetur enim iusti simplicitas.
2 [48. ] Quid sapientia huius mundi. Quid sapientia iustorum. Cur a mundo rideatur.---Huius mundi sapientia est, cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera ostendere, quae vera sunt [Plurimi tum Mss., tum Excusi, falsa.] fallacia demonstrare. Haec nimirum [Note: Lyr., Big., Utic., sapientia.] prudentia usu a iuvenibus scitur, haec a pueris pretio discitur, hanc qui sciunt caeteros despiciendo superbiunt; hanc qui nesciunt, subiecti et timidi in aliis mirantur, quia ab eis haec eadem [Gemet., Germ., Colb., duplicitatis iniquitas.] duplicitas iniquitatis, nomine palliata, diligitur, dum mentis perversitas urbanitas vocatur. Haec sibi obsequentibus praecipit honorum culmina quaerere, adepta temporalis gloriae vanitate gaudere, irrogata ab aliis mala multiplicius reddere, cum vires suppetunt nullis resistentibus cedere, cum virtutis possibilitas deest, quidquid explere per malitiam non [Coc. et poster. Edit., valent. In Mss. valet, quod refertur ad mundanam prudentiam.] valet, hoc in pacifica bonitate simulare. At contra sapientia iustorum est nil per ostensionem fingere, sensum verbis aperire, vera ut sunt diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere; nullam iniuriae ultionem quaerere, pro veritate contumeliam [In Utic., Lyr., Bigot., Vindoc., contumeliam pati.] lucrum putare. Sed haec iustorum simplicitas deridetur, quia ab huius mundi sapientibus puritatis virtus, fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultum putatur; et quidquid in opere veritas approbat, carnali sapientiae fatuum sonat. Quid namque stultius videtur mundo quam mentem verbis ostendere, nil callida machinatione simulare, nullas iniuriis contumelias reddere, pro maledicentibus orare, paupertatem quaerere, possessa relinquere, rapienti non resistere, percutienti alteram maxillam praebere? Unde bene huius mundi dilectoribus ille egregius Dei sapiens dicit: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro [Exod. VIII, 26]. Oves quippe Aegyptii edere dedignantur; sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem conscientiae, quam iniusti quique velut infimam abiectamque despiciunt, hanc iusti in virtutis sacrificium vertunt; et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant. Quae nimirum iusti simplicitas breviter, sed sufficienter exprimitur, cum protinus subinfertur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.191r csg207.311

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik