2 | [47. ] Recte agenti quid noceat laus, quid prosit irrisio hominum. Irrisio prodest ubi non est culpae meritum.---Saepe infirma mens, cum de bonis actibus aura humani favoris excipitur, ad gaudia exteriora derivatur, ut postponat quod intus appetit, et in hoc libenter resoluta iaceat, quod foris audit; ita ut beatam non tam fieri quam dici se gaudeat. Cumque laudis suae vocibus inhiat, quod esse coeperat relinquit. Inde ergo a Deo disiungitur, unde in Deo laudanda videbatur. Nonnunquam vero recto operi animus constanter innititur, et tamen humanis irrisionibus urgetur: miranda agit, et opprobria recipit; et qui exire foras per laudes potuit, repulsus contumeliis, ad semetipsum redit; et eo se intus robustius in Deo solidat, quo foris non invenit quo requiescat. Tota etenim spes in auctore figitur, et inter irrisionum convicia solus interior testis imploratur; atque afflicti animus fit Deo tanto proximus, quanto et a gratia humani favoris alienus: in precem protinus funditur, et pressus exterius, ad penetranda quae intus sunt mundius liquatur. Bene itaque nunc dicitur: Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia bonorum menti dum pravi exprobrant, ostendunt quem suorum actuum testem quaerant. Quae dum compuncta sese in precibus accingit, inde intra se supernae exauditioni iungitur, unde extra se ab humana laude separatur. [Vet. XXVII.] Notandum vero quam provide interponitur Sicut ego, quia sunt nonnulli quos et humanae irrisiones deprimunt, et tamen divinis auribus exaudibiles non sunt. Nam cum derisio contra culpam nascitur, profecto nullum virtutis meritum in derisione generatur. Baal etenim sacerdotes clamosis hunc vocibus implorantes, derisi ab Elia fuerant, cum dicebat: Clamate voce maiori, Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est . Sed haec eis irrisio ad virtutis usum non fuit, quia per culpae meritum venit. Provide ergo nunc dicitur: Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentia servat alienum. Sequitur: |