1 | IBID.---Quis enim haec quae nostis ignorat? |
2 | [46. ] Ostendendo ea quae scire se gloriatur, a nemine ignorari.---Ac si aperte dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum scientia singulariter cur tumetis? Quia igitur elationem arrogantium ad aequalitatis communionem revocans, perfecta correptione redarguit, ad doctrinae nunc sententias erumpit, ut amici eius humiliati, prius discerent veritatis pondera, quam reverenter audirent. Sequitur: |