monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXI. <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT XXII.

1 IBID.---Et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
2 [40. ] Recti non ambiunt intercessores pro aliis videri.---Neque enim iusti viri idcirco se per innocentiae itinera arcta custodiunt, ut ab aliis exorentur. Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, per hoc quod inter homines quasi innocenter vivunt, videri intercessores pro hominibus volunt; et cum sancta loquentes insinuant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; dumque coelestia praedicant, in suis repente sponsionibus ostendunt quod amant. Sed ne diu terrena pollicendo patescant quod sunt, ad verba rectitudinis citius recurrunt. Unde mox subditur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.189v csg207.306

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik