monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT XXI.

1 VERS. 19.---Requiesces, et non erit qui te exterreat.
2 [39. ] Aeternis inhians nihil timet a mundo.---Quisquis praesentem gloriam quaerit, profecto despectum metuit. Qui semper ad lucra inhiat, semper videlicet damna formidat. Cuius enim perceptione reficitur, eius rei procul dubio et amissione sauciatur; et quo obligatus mutabilibus ac perituris inhaeret, eo longe in infimis ab arce securitatis iacet. At contra quisquis in solo aeternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur; dum nil habet in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Hinc etenim Salomon ait: Non contristabit iustum quidquid ei acciderit [Prov. XII, 21]. Hinc iterum dicit: Iustus quasi leo confidens absque terrore erit [Prov. XXVIII, 1]. Bene itaque nunc dicitur: Requiesces, et non erit qui te exterreat [Iob. XI, 19], quia tanto quisque a se plenius pavorem qui ex mundo est abiicit, quanto in semetipso verius mundi concupiscentiam vincit. An non absque terrore [Deest qui in mundo est, in Corb. Germ, Utic. et Norm.] Paulus in corde requieverat, qui dicebat: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro [Rom. VIII, 38]? Cuius videlicet fortitudo charitatis, vera sanctae Ecclesiae voce laudatur, cum [Editi, Cantica cant., secus Mss.] per canticorum Canticum dicitur [Cant. VIII, 6]: Valida est ut mors dilectio [De poenit., dist. 2, cap. 4]. Virtuti etenim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a [Longip. et Corb. Germ., a dilectione mundi.] delectatione mundi funditus occidit; et tanto hanc valentius in auctoritatem erigit, quanto et insensibilem contra terrores reddit. [Vet. XXIII.] Sed inter haec sciendum est quod pravi cum recta praedicant, valde difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt non erumpant. Unde et Sophar protinus adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.189v csg207.305

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik