2 | [32. ] Mala vitae huius gravia non sunt aeterna bona cogitanti.---Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur, negligit; et quo non vult praemia considerare quae restant, gravia aestimat esse quae tolerat. Unde et contra flagelli ictum cogitatio caeca conqueritur, et quasi infinita calamitas creditur, quae diebus cursu labentibus quotidie finitur. At si semel quisque ad aeterna se erigat, atque in his quae incommutabiliter permanent oculum cordis figat, prope nihil esse hic conspicit quidquid ad finem currit. Praesentis vitae adversa tolerat, sed quasi nihil esse omne quod labitur pensat. Quo enim se internis gaudiis robustius inserit, eo minus exterius dolores sentit. Unde Sophar nequaquam veritus ausu temerario docere meliorem, exhortatur ad iustitiam, et demonstrat quam nulla iusti oculis videatur poena. Ac si aperte dicat: Si degustas gaudium quod intus permanet, leve fit protinus omne quod foris dolet. Bene autem praesentis vitae miserias aquis praetereuntibus comparat, quia calamitas transiens, electi mentem nequaquam vi concussionis obruit, sed tamen tactu moeroris infundit. Nam madet quidem per cruorem vulneris, etsi a suae certitudine non frangitur salutis. [Vet. XX.] Saepe autem non solum flagella atterunt, sed in uniuscuiusque iusti animo malignorum quoque spirituum tentamenta grassantur, ut exterius ex percussione doleat, et intus aliquatenus ex tentatione frigescat. Sed nequaquam gratia deserit, quae quo nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit. Nam cum tenebrescere per tentationem coeperit, sese iterum lux interna succendit. Unde et subditur: |