monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XIV. <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT XV [Vet. XVI, Rec. XI].

1 VERS. 14, 15.---Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.
2 [26. ] Ut mens sit munda, prius operis, tum cordis iniquitas resecanda.---Omne peccatum aut sola cogitatione committitur, aut cogitatione simul et opere perpetratur. Iniquitas ergo in manu est culpa in opere, iniustitia vero in tabernaculo iniquitas in mente. Mens quippe nostra tabernaculum non incongrue vocatur, in qua apud nosmetipsos abscondimur, cum foris in opere non videmur. Sophar itaque, quia iusti viri amicus est, novit quod dicat; sed quia iustum increpat, haereticorum tenens speciem, proferre recte etiam quae novit ignorat. Sed nos calcantes hoc, quod ab eo tumide dicitur, pensemus eius verba quam vera sint, si recte dicerentur. Prius enim a manu iniquitatem subtrahi, et post a tabernaculo admonet iniustitiam abscidi, quia quisquis iam prava a se opera exterius resecat, necesse profecto est ut, ad semetipsum rediens, solerter sese in mentis intentione discernat; ne culpa, quam iam in actione non habet, adhuc in cogitatione perduret. Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam [Prov. XXIV, 27]. Quid namque est praeparato opere agrum diligenter exterius exercere, nisi evulsis iniquitatis [Gemet., sensibus.] sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus? Pene cuncta namque bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis [Gemet., argumina.] acumina, quae ex operatione nascuntur; nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Mens quippe divini amoris exordia capiens imperat bona quae fiant; sed postquam fieri imperata coeperint, ipsis suis exercitata actionibus discit, cum imperare bona inchoaverat, quantum minus videbat. Foris ergo ager excolitur, ut domus postmodum construatur, quia plerumque ab exteriori opere [Sic Vindoc., Corb. Germ., Longip., Norman., German. In Editis, videmus.] sumimus, quantam subtilitatem rectitudinis in corde teneamus. Quem bene Sophar servare ordinem studuit, cum prius auferri iniquitatem a manibus, et post a tabernaculo iniustitiam dixit, quia nequaquam plene animus in cogitatione erigitur, quando adhuc ab eo extrinsecus in opere erratur.
3 [Vet. XVII.] [ 27. ] Haec munditia fiduciam praestat in oratione; secus, si desit.---Quae si perfecte duo haec tergimus, ad Deum statim sine macula faciem levamus. Interna quippe facies hominis mens est, in qua nimirum recognoscimur, ut ab auctore nostro dirigamur. Quam scilicet faciem levare est in Deo animum per studia orationis attollere. Sed elevatam faciem macula inquinat, si intendentem mentem reatus sui conscientia accusat, quia a spei fiducia protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. Hinc per Ioannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum, et quidquid petierimus ab eo accipiemus [I Ioan. III, 21]. Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis [Prov. XXVIII, 9]. Cor quippe nos in petitione reprehendit cum resistere se praeceptis eius quem postulat meminit, et oratio fit exsecrabilis cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab eius beneficiis sit quisque extraneus cuius nimirum iussionibus non vult esse subiectus.
4 [28. ] Cum non adest, quid agendum.---Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se mens ex memoria culpae reprehendit, hoc prius in oratione defleat, quod erravit; quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur. Sed curandum nimis est ne ad hoc rursus proruat quod se mundasse fletibus exsultat, ne dum deplorata iterum culpa committitur, in conspectu iusti iudicis ipsa etiam lamenta levigentur. Solerter quippe debemus meminisse quod dicitur: Ne iteres verbum in oratione tua [Eccli. VII, 15]. Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: Cum male gesta defleveris, nequaquam rursus facias, quod in precibus iterum plangas.
5 [29. ] Ante orationem immundae ac terrenae cogitationes ablegandae.---Ut ergo ad precem facies sine macula levetur, ante orationis semper tempora debet sollicite conspici quidquid potest in oratione reprobari; talemque se mens et cum ab oratione cessat exhibere festinet, qualis apparere iudici in ipso orationis tempore exoptat. Saepe namque immunda quaedam vel illicita in animo [Gemet., Bellov. et Corb. Germ., ante correctionem, vertimus.] versamus, quoties a precibus vacamus. Sed cum se mens ad studia orationis erexerit, earum rerum imagines reverberata patitur, quibus libenter prius otiosa premebatur; et quasi iam faciem anima ad Deum levare non sufficit, quia in se nimirum inquinata mente maculas pollutae cogitationis erubescit. Saepe curis mundi libenter occupamur. Cumque post haec studio orationis intendimus, nequaquam se mens ad coelestia erigit, quia pondus hanc terrenae sollicitudinis in profundum mersit; et in prece facies munda non ostenditur, quia cogitationis infimae luto maculatur.
6 [Vet. XVIII.] [ 30. ] Aliena in nos delicta relaxanda. Quis a timore liber.---Nonnunquam vero cor a cunctis [Longip., nonnunquam vero cor a cunctis curis excutimus, et illicitis motibus . . . . . . . . . obviamus. Caeteri Mss. nostri habent etiam, illicitis motibus . . . . obviamus; quam lectionem praetulimus aliis librorum editorum. In veter. Paris. et Basil. legitur ut in Mss. Corb. Germ., nonnunquam vero cor a cunctis excuti et illicitis motibus, etiam cum a prece vacat, optamus. In recentioribus, nonnunquam vero cor a cunctis excutimus, et ab illicitis motibus, cum a prece vacat, prohibemus.] excutimus, et illicitis motibus, etiam cum a prece vacat, obviamus; sed tamen quia nos culpas rarius committimus, aliena pigrius delicta relaxamus; et quo peccare noster animus sollicitius metuit, eo districtius hoc quod in se ab alio delinquitur abhorrescit. Unde fit ut eo inveniatur quisque tardus ad veniam, quo proficiendo factus est cautus ad culpam; et quo ipse excedere in alterum metuit, hoc quod in se exceditur punire durius exquirit. Sed quid hac doloris macula reperiri deterius potest, quae in conspectu iudicis charitatem non inquinat, sed necat? Vitam quippe animae quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde, si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia et vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus [Non legitur peccata eorum in Gemet. et Germ.] peccata eorum, nec Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra [Matth. VI, 15]. Hinc admonet, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum [Marc. XI, 25]. Hinc rursum ait: Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 38]. [Ita Mss. Anglic., Norm., Bellov. et Longip. Veteres Edit., huic constitutioni postulationis, etc. Recentiores, hinc contra institutionem postulationis, etc.] Hinc constitutioni postulationis conditionem posuit pietatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]; ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc igitur vere sine macula faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa sunt ex proprio zelo retinemus. Gravi namque mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, aut alienae malitiae servatus dolor accusat. Quae duo quisque dum terserit, ad ea quae subnexa sunt protinus liber exsurgit. Et eris stabilis, et non timebis; quia nimirum tanto minus iudicem trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat. Timorem quippe superat, qui stabilitatem servat, quia dum sollicitus studet peragere quod mansuete conditor imperat, securus etiam cogitat quod terribiliter intentat.
7 [31. ] In activa vita facilius perseveratur quam in contemplativa. Quis in contemplatione persistere censeatur.---Sciendum praeterea est quod nonnulla bona sunt ad quae indefessi persistimus, et rursum nonnulla sunt a quibus continue deficientes labimur, atque ad haec magnis conatibus per intervalla temporum reformamur. [Vet. XIX.] In activa etenim vita sine defectu mens figitur, a contemplativa autem infirmitatis suae pondere victa lassatur. Illa quippe tanto firmius durat, quanto ad vicina se erga utilitatem proximi dilatat; haec tanto celerius labitur, quanto et carnis claustra transgrediens, super semetipsam ire conatur. Illa per plana se dirigit, et idcirco pedem operis robustius figit; haec autem quo super se alta appetit, ad se citius fessa descendit. Quod bene ac breviter Ezechiel insinuat, cum eorum quae viderat motus animalium narrat, dicens: Non revertebantur cum incederent. Et paulo post subiicit, adiungens: Et animalia ibant, et revertebantur [Ezech. I, 9, 14]. Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime redeunt; aliquando vadunt, et protinus revertuntur, quia electorum mentes cum per collatam sibi activae vitae gratiam erroris vias deserunt, redire ad mala mundi nesciunt quae reliquerunt; cum vero per contemplationis aciem ab hac se eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt, quia per hoc quod diu persistere minime in contemplatione sufficiunt, sese iterum ad operationem fundunt; ut in his quae sibi iuxta sunt se exercendo refoveant, et super se rursum surgere contemplando convalescant. Sed dum haec eadem contemplatio more debito per temporum intervalla repetitur, indeficienter procul dubio et in eius soliditate persistitur, quia etsi infirmitatis suae pondere superata mens deficit, hanc tamen iterum continuis conatibus reparata comprehendit. Nec stabilitatem suam in ea perdidisse dicenda est, a qua etsi semper deficit, hanc et cum perdiderit semper inquirit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.186v csg207.295

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XIV. <<<     >>> XVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik