monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, VI . <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT VII [Rec. V.]

1 IBID.---Et intelligeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua.
2 [11. ] Culparum nostrarum cognitio temperat dolorem flagellorum.---Dolor quippe, ut diximus, flagelli temperatur cum culpa cognoscitur, quia et tanto quisque patientius ferramentum medici tolerat, quanto putridum conspicit esse quod secat. Qui igitur multiplicitatem legis intelligit, cuncta quae patitur quam sint minora perpendit, quia per hoc quod culpae pondus agnoscitur, afflictionis poena levigatur.
3 [Vet. IX.] [ 12. ] Venialiter peccant, qui zeli fervore modum correptionis excedunt.---Sed inter haec sciendum est quia sine magna iniquitate non fuerit quod Sophar virum iustum usque ad obiectionem iniquitatis increpavit. Unde et eorum audaciam Veritas iuste redarguit, sed benigne ad gratiam reducit; quia apud misericordem iudicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, cum per fervorem zeli ex eius amore peccatur. Saepe namque magnis hoc doctoribus mirandisque contingit, ut quo alta charitate fervent, modum correptionis exaggerent, et lingua aliquid quod non debet dicat, quia mentem dilectio quantum debet inflammat. Sed verbum prolatae contumeliae tanto citius parcitur, quanto et ex qua radice prodeat pensatur. Unde bene per Moysen Dominus praecepit dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit, et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet, ne forte proximus eius, cuius effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam eius [Deut. XIX, 5]. Ad silvam quippe cum amico imus quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur, et simpliciter ligna succidimus cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit cum de correptione sermo durior excedit; et amicum percutiens occidit, quia auditorem suum prolata contumelia ab spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata [Editi etiam vetustiores, si hanc in moderata increpatione . . . . . addicit. Sed mendose et contra fidem Mss.] increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat, quia si, ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur; eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit, quia cum districtus iudex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium iunxit, ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit quem sub eius venia spes, fides et charitas abscondit. Citius ergo culpa dimittitur quae nequaquam malitiae studio perpetratur. Unde et Sophar iniquum vocat quem superna sententia laudaverat; nec tamen a venia reprobatus excluditur, quia ad verba contumeliae divini amoris zelo [Melius forte Germ., Corb. Germ., Gemet., zelo permovetur.] promovetur. Qui pro eo quod beati Iob merita non agnoscit, ex imperita adhuc irrisione subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.183r csg207.283

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik