| 2 | [4. ] Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis falsa impingunt.---Qui beati Iob dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me ? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se  flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur.  [Vet. IV.] Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant,  ut mala esse quae in praesentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera expetunt, ut benigni  videantur. Unde et Sophar protinus subiicit, dicens: |