monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT II.

1 CAP. XI, VERS. 2.---Nunquid qui multa loquitur non et ipse audiet? aut vir verbosus iustificabitur?
2 [2. ] Procaces recte dictis semper e diverso respondent. Sophar sententia vera, sed male prolata.---Mos esse procacium solet ut recte dictis semper e diverso respondeant, ne si ad prolata consentiant, inferiores esse videantur. Quibus iustorum verba quamlibet pauca sonuerint multa sunt, quia quo eorum vitia resecant, auditum gravant. Unde et ad crimen trahitur hoc quod recta praedicatione contra crimina profertur. Ipsum quippe qui ex veritate fortes sententias dixerat Sophar redarguens, verbosum vocat, quia cum ab ore iustorum sapientia culpas increpat, stultorum auribus [Corb. Germ., superfluas loquacitates.] superfluitas loquacitatis sonat. Pravi namque nil rectum, nisi quod ipsi senserint, putant; et iustorum verba eo otiosa aestimant, quo suis haec sensibus inveniunt diversa. Nec fallacem quidem Sophar sententiam protulit, quod vir verbosus iustificari nequaquam possit, quia dum quisque per verba diffluit, perdita gravitate silentii, mentis custodiam amittit. Hinc quippe scriptum est: Cultus iustitiae, silentium [Isai. XXXII, 17]. Hinc Salomon ait: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum [Prov. XXV, 28]. Hinc rursum dicit: In multiloquio peccatum non deerit [Prov. X, 19]. Hinc Psalmista testatur, dicens: [Editi, vir linguosus.] Vir verbosus non dirigetur super terram [Psal. CXXXIX, 12]. Sed virtus verae [Ita Bellovac., Germ., Colb., Longip., Baioc., cum caeteris Norm. et plerisque. In Editis etiam vet., sed virtus verae scientiae, ut in Mss. Corb. Germ. et Reg.] sententiae perditur, quae sub discretionis custodia non profertur. Certum itaque est quod verbosus iustificari vir nequeat. Sed bonum bene non dicitur, quia non intenditur cui dicatur. Vera quippe contra malos sententia, si bonorum rectitudinem [Sic restituimus ex Mss. et vetustioribus Edit. In Gilot. et recentioribus legitur, si bonorum rectitudinem impedit, vim suam perdit.] impetit, suam perdit, et eo retusa resilit, quo illud est forte quod ferit. [Vet. et Rec. III.]? Quia autem pravi audire bona patienter nequeunt, et cum vitae emendationem negligunt, ad verba se responsionis accingunt, aperte Sophar insinuat, qui subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.180r csg207.272

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik