monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT I.

1 [1. ] Fortitudo Iob, qui nec successiva adversantium mutatione superatur.---Quoties in arenae spectaculum fortis athleta descenderit, ii qui impares [Vindoc., Corb. Germ., Baioc., Colb., Reg. et plerique Norm., impares virtutibus. Gemet., imparis virtutis existunt. Germ., impares virtutis.] viribus existunt vicissim se eius expugnationi subiiciunt: et uno victo, contra hunc protinus alter erigitur; atque hoc subacto, alius subrogatur; ut luctantis vires quandoque molliores inveniant quas ipsa sua crebrescens victoria fatigat; quatenus cum novus quisque congreditur, is qui vinci virium qualitate non valet, personarum saltem mutatione superetur. Sic sic in hoc hominum angelorumque spectaculo beatus Iob fortis athleta prodiit, quantumque contra mutationes adversantium valeat [Baioc., continuati laboris robore.] continuatione indefessi roboris ostendit. Cui primus se Eliphaz, secundus autem Baldad obiicit, atque ad extremum se Sophar in eius expugnatione supponit: qui ad inferendos ictus totis se conatibus erigunt, sed tamen ad feriendam altitudinem robusti pectoris non pertingunt. Ipsa quippe eorum verba patenter insinuant quod ictus in auras iactant, quia cum sanctum virum non recte redarguunt, expressa [Turon., Vindoc., Corb. Germ., Norm., verbera percussionis. Ebroic., Baioc., Lyr., Big., habent reddunt, pro perdunt. In Utic. olim legebatur perdunt, nunc reddunt. Colb. et Reg. nostram lect. exhibent.] in vacuum verba percussionis perdunt. Quod liquido ostenditur, cum Sophar Naamathitis responsio a contumeliis inchoatur, qui ait:
Gregorius Magnus HOME

bke20.179v csg207.271

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik