monumenta.ch > Gregorius Magnus > 62
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LXI . <<<     >>> LXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT LXII. [Rec. XXXVII].

1 IBID.---Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum.
2 [93. ] Lacrymas et doloris sensum tollit nimius moeror. Flere mala nostra nos non sinit vis consuetudinis.---Sicut enim moderata afflictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit, quia moeror ipse quasi sine moerore fit, qui, afflicti mentem devorans, sensum doloris tollit. Vir igitur sanctus feriri plus quam sufficit pertimescit, dicens: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. Ac si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut, moderatis doloribus, aestimare mala quae patior flendo convalescam. Quod tamen intelligi et aliter potest. Saepe namque peccator iniquitatis suae vinculis ita constringitur, ut pondus quidem peccatorum toleret, sed tamen quia tolerat ignoret. Saepe etiamsi cognoscat quanto reatu premitur, erumpere conatur, et non potest, ut hunc in se mente libera, conversione integra, persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suae reatum considerat, et tamen prae terrenae occupationis pondere hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qui pravae quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Huius doloris praesentia Prophetae mentem cruciaverat, cum dicebat: Dolor meus [Ita Gemet. et Corb. Germ., pro contra me et pronuntiabo. Alii quoque Mss. passim habent, pronuntio, non pronuntiabo.] ante me est semper, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo [Psal. XXXVII, 18, 19]. Sed solutis iniquitatis vinculis dimissum se noverat qui exsultabat dicens: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis [Psal. CXV, 16].
3 [94. ] Nisi Deus ad id nos adiuvet.---Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem flenda quae cognoscimus adiuvat. Culpas oculis obiicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat, et, carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. [Vet. XLV.] Plerumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc quod in nobis recte reprobamus. Ad iustitiam nos spiritus erigit, ad consuetudinem caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, quia nisi a reatu culpae, quo nos ligavimus, misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore praevidetur. Unde apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.176r csg207.259

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik