2 | [92. ] Vitae terminus, potissimum attendendus.---Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non eius usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita . Hinc rursum scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis . Igitur cum culpa animum tentat, mens necesse est ut brevitatem suae delectationis aspiciat, ne ad vivacem mortem iniquitas rapiat, cum constet quod ad terminum citius mortalis vita percurrat. Sed saepe oculus contemplationis nostrae confunditur dum dolor noster flagellis crebrescentibus aggravatur. Libet praesentis vitae exsilium gemere, sed prae ipsa afflictione mens non valet damna suae caecitatis aestimare. Unde protinus subdit: |