1 | VERS. 18.---Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. |
2 | [91. ] Quod nimirum prima oratione iam protulit, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? Qui hoc quoque quod hic adiicit, subdens,--- VERS. 19.---Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum, illic verbis aliis non aliter adiungit, dicens: Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem [Iob. |