2 | [89. ] Exemplis bonorum Deus ad se nos revocat.---Testes enim Dei sunt, qui per exercitium sancti operis testantur quae electos secutura sint praemia veritatis. Unde hos quoque quos pro veritate passos agnoscimus Graeco eloquio martyres, id est testes, vocamus. Et per Ioannem voce angelica Dominus dicet: In diebus Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos . Sed testes suos contra nos Dominus instaurat, cum electorum vitam pravitati nostrae contrariam ad arguendos nos instruendosque multiplicat. Contra nos ergo testes illius instaurantur, quia cuncta quae agunt studiis nostrae pravitatis adversa sunt. Unde et sermo veritatis adversarius vocatur, cum Mediatoris voce per Evangelium dicitur: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via . Atque de hoc eodem Redemptore reprobi persequentes dicunt: Contrarius est operibus nostris ; et paulo post: Et dissimilis est aliis vita illius [Ibid., 15]. Testes itaque suos contra nos Dominus instaurat, quia bona quae facere ipsi negligimus, haec ad correptionem nostram fieri ab aliis demonstrat; ut qui praeceptis non accendimur, saltem exemplis excitemur, atque in appetitu rectitudinis nil sibi mens nostra difficile aestimet quod perfecte peragi ab aliis videt. Et fit plerumque ut cum alienae vitae bona conspicimus, nostrae sollicitius damna timeamus; et eo patescat quantae post pondere animadversionis impatimur, quo nunc a bonorum moribus longe discrepamus. |
3 | [90. ] Eorum labor indicat quae reprobos poena maneat. Bona in aliis visa quos animi motus excitare debeant.---Unde et testium instauratione memorata, protinus apte subiungitur: Et multiplicas iram tuam. Eo nobis multiplicari ira Dei dicitur, quo esse multiplex indicatur, quia ex ipsa nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus iudex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; Petro attestante qui ait. Tempus est ut iudicium incipiat de domo Dei; si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio ? Omnipotens igitur Deus cum contra nos testes instaurat, iram multiplicat, quia quo bonorum vitam nostris oculis obiicit, eo pravitatis perpetratae duritiam qua districtione in iudicio percutiat ostendit. Nam cum solis se sequentibus dona exaggerat, torpentes iam quia reliquerit demonstrat. Cum bona ergo in aliis cernimus, valde necesse est ut et exsultationem nostrae formidini, et formidinem nostrae exsultationi misceamus, quatenus et de alienis provectibus charitas gaudeat, et de suis infirmitatibus conscientia contremiscat. Sed cum fraterno proveatu reficimur, cum districtionem super nos interni iudicis ex ipso nostro torpore pensamus, quid restat nisi ut ad discutiendum se animus redeat, et quidquid in se reprobum, quidquid pravum deprehendit, affligat? Unde et apte subiungitur: Et poenae militant in me. Consideratis quippe Dei testibus, poenae in nobis militant, quia dum miranda illorum facta conspicimus, vitam nostram, quae ex eorum nobis comparatione displicet, studiosa afflictione cruciamus; ut quidquid in nobis polluerunt opera, diluant lamenta; et si quid adhuc culpa delectationis inquinat, poena moeroris tergat. Beatus igitur Iob, quia vitam patrum praecedentium conspicit, quid in se gemere debeat subtilius agnoscit. Sed magni doloris magisterio, dum sua plangit, ad lamenta nos instruit: ut quo virtutes in aliis cernimus, eo apud districtum iudicem nostra sollicite delicta timeamus. Sequitur: |