monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LVII . <<<     >>> LIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT LVIII [Rec. XXXIV].

1 IBID.---Reversusque mirabiliter me crucias.
2 [88. ] Mentis a Deo desertae obduratio, visitatae compunctio.---Cum ab auctore relinquimur, nec ipsa ullatenus destitutionis nostrae damna sentimus. Quo enim longe nos conditor deserit, eo mens nostra insensibilius obdurescit, nulla quae Dei sunt diligit, nequaquam superna concupiscit; et quia amoris intimi calorem non habet, frigida deorsum iacet, ac miserando modo fit quotidie tanto securior, quanto peior; cumque unde sit lapsa non meminit, et [Longip., et supplicia secura non metuit.] supplicia secutura non metuit, quantum lugenda sit nescit. At si afflatu sancti Spiritus tangitur, ad considerationem protinus suae perditionis evigilat, in coelestium inquisitione se excutit, amoris summi aestibus inardescit, quae se circumprimunt damna considerat, et plorat proficiens quae prius laeta [Ita Turon., Corb. Germ., Vindoc., Corb. Norman. Editi cum Colb., torpebat. Longip., perierat.] peribat. Bene ergo conditori dicitur: Reversusque mirabiliter me crucias, quia omnipotens Deus unde mentem nostram visitans ad amorem suum erigit, inde hanc per lacrymas gravius affligit. Ac si aperte dicat: Relinquendo me nequaquam afficis, quia insensibilem reddis; sed cum reverteris crucias, quia dum te insinuas mihi me quam sim lugendus demonstras. Unde et nequaquam se poenaliter, sed mirabiliter asserit cruciari, quia dum per fletum mens ad summa rapitur, compunctionis suae poenam gaudens miratur; et libet affici, quia afflictione sua se conspicit ad alta sublevari. [Vet. XLIII.] Saepe autem cum nos a sancti desiderii exercitatione torpescere superna pietas cernit, exempla se sequentium nostris obtutibus obiicit, ut mens per otium remissa, quo in aliis vigilantium provectus considerat, eo in se [Norman., Vindoc., etc., per pigredinem. Colb., Corb. Germ., pigredinem. Germ., pigritudinem, sine per.] pigritudinem torporis erubescat. Unde et recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.175r csg207.255

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik