monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LIV . <<<     >>> LVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT LV [Rec. XXXI].

1 VERS. 14.---Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
2 [83. ] Peccata deleta qui memoriam inficiant, et bellum reparent. Quid tum agendum.---Ad horam Dominus peccatum parcit, cum reatum culpae concessis protinus fletibus diluit. Sed ab iniquitate nostra mundos nos esse non patitur, quia volentes quidem culpam fecimus, sed nonnunquam nolentes eius memoriam cum delectatione toleramus. Saepe namque hoc quod a conspectu iam iudicis fletu interveniente deletum est ad animum redit, et devicta culpa ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur; ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente. Quod caute ille conspicere athleta spiritalis noverat, qui dicebat: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, [Reliqua contextus desunt in Bellov., meae, a facie.] a facie insipientiae meae [Psal. XXXVII, 6]. Quid namque cicatrices, nisi sanationes sunt vulnerum? [Vet. XL.] Laxatas ergo nequitias ad delectationem memoriae redire conspexerat, qui cicatrices deflebat. Cicatrices quippe computrescere est sanata iam peccatorum vulnera rursus in tentationem serpere, atque ex eorum suggestionibus, post superductam cutem poenitentiae, fetorem culpae iterum doloremque sentire. Qua videlicet in re et nihil foras opere agitur, et sola intus cogitatione peccatur; districtoque se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat.
3 [84. ]Unde bene per Moysen dicitur: Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra; et non revertetur prius quam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra [Deut. XXIII, 10]. Nocturnum quippe est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. [Coc. et recent. Ed., pollutum, et mox cum superioribus, laborantem. Sequimur Mss. Vindoc., Bellovac., Norm., etc.] Polluto ergo extra castra exire est turpi impugnatione laboranti, sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne [Ita Turon., Corb. Germ., Gemet., Ebroic. et alii Norm. In plurimis tamen Norm. legitur, occulta cogitatio. In Utic. prius legebatur occulta inquinatio. Editi cum Cod. Colb., quod in animo occulta inquinatio.] quod animum occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. [Gemet. et alii Norm. cum Corb. Germ., post aquam quippe occumbente sole. Retinemus Excusorum lect., quae est 1 Reg.] Post aquae quippe lavationem, occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur; ut iam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet. Sed inter haec sciendum est quod idcirco nonnunquam impulsu illicitae cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrenae [Corb., Vindoc., Germ. et alii, terrenae cogitationis. Vulgata lectio est 1 Reg. et Colbert.] conversationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente contra nos antiqui hostis fortitudine, mens nostra non minima importunitate tentationis inquinatur. Unde et sacerdos legis, membra hostiae per frusta concisa, caput atque ea quae erga [Gemet. et alii vet., iecor; et ita deinceps semper legitur.] iecur sunt, iubetur ignibus cremare, pedes vero atque intestina hostiae prius aqua diluere [Levit. I, 7, 12]. Nos quippe ipsos sacrificium Deo offerimus cum vitam nostram cultui divino dedicamus. Qui membra hostiae per frusta concisa super ignem ponimus, cum vitae nostrae opera [Supplevimus in ex Mss. Norm., in virtutibus; quae respondent particulis seu frustis in quae hostia concidebatur.] in virtutibus distinguentes immolamus. Caput atque ea quae iuxta iecur continentur incendimus, cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, atque in occultis desideriis flamma divini amoris ardemus. Et tamen praecipitur ut pedes atque intestina hostiae laventur. Pedibus enim terra tangitur, intestinis vero stercora gestantur, quia plerumque iam ex desiderio in aeternitatem succendimur, iam toto devotionis sensu ad appetitum nostrae mortificationis inhiamus; sed quia adhuc terrenum prae infirmitate aliquid agimus, nonnulla etiam quae iam subegimus illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, quid aliud quam intestina hostiae stercus portant? Sed ut comburi debeant, laventur, quia nimirum necesse est, ut immundas cogitationes timoris fletus diluat, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel de inexperto certamine, vel de conversationis pristinae memoria patitur, lavetur, ut tanto suavius in conspectu sui [Plerique, sui inspectoris, Corb. Germ., exspectatoris.] spectatoris ardeat, quanto cum ei assistere coeperit nil terrenum secum, nil lubricum in ara suae orationis imponit. Vir igitur sanctus humanae mentis damna conspiciat, quod plerumque se cogitatione illicita inquinat; et postquam reatum operis iudex relaxat, et, sua plorans, nostra quae ploremus aperiat, dicens: Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Ac si aperte dicat: Si culpam venia abstulit, cur hanc et a memoria non detergit? [Vet. XLI, Rec. XXXII.] Saepe autem ita mens in culpae recordatione concutitur, ut ad perpetrationem illius longe gravius quam prius capta fuerat urgeatur; et deprehensa trepidat, seque ipsam variis motibus impulsa perturbat. Metuit quidem ne vincatur tentationibus, sed resistens hoc ipsum quod longo labore certaminis affligitur perhorrescit. Unde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.173v csg207.248

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LIV . <<<     >>> LVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik