2 | [82. ] Vocatio gentium in consilio Dei abscondita.---Ac si aperte dicat: Cur de me trepido, qui et universas gentes quia colligas scio? Quod tamen in corde celas, quia hoc adhuc aperto sermone non indicas. Sed qui et universorum reminisceris, me procul dubio de venia certum facis. [Vet. XXXIX.] Sciendum vero est quia in quibusdam factis et certi de venia reddimur, et post perpetratas culpas ad absolutionis nostrae fiduciam correctione et poenitentia subsequente roboramur; perpetratae tamen nostrae nequitiae adhuc memoria tangimur, et cogitatione illicita aversi nolentesque pulsamur. Unde et apte subiungitur: |