3 | [80. ] Homo lutum, fit pulvis subtracta gratia. Bella carnis patitur, sed gratia roboratur.---Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit, quia sancti Spiritus gratia terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui conditoris erigatur. Humana namque cogitatio, quae peccati sui sterilitate aruit, per vim sancti Spiritus, quasi irrigata terra viridescit. Sed saepe dum perceptis superni doni virtutibus sine interruptione utimur, ad privatam fiduciam usu continuae prosperitatis elevamur. Unde fit plerumque ut isdem qui sublevaverat parumper Spiritus deserat, quatenus ipsum sibi hominem ostendat. Quod sanctus vir protinus exprimit, cum subiungit: Et in pulverem reduces me. Quia enim per subtractionem Spiritus mens aliquantulum in tentatione deseritur, quasi ab humore pristino terra siccatur, ut infirmitatem suam derelictus sentiat, et sine infusione supernae gratiae quantum homo aruit cognoscat. Qui apte quoque reduci ad pulverem dicitur, quia dimissus sibi cuiuslibet tentationis aura raptatur. Sed dum relicti concutimur, ea quae afflati cognovimus subtilius iam dona cogitamus. Unde subiungit: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Mens etenim nostra cum per sancti Spiritus gratiam ab usu vetustae conversationis abstrahitur, sicut lac mulgetur, quia in quadam novae inchoationis teneritudine et subtilitate formatur; et sicut caseus coagulatur, quia in constipatione pinguescentis cogitationis astringitur, ut nequaquam iam per desideria diffluat, sed in uno amore se colligens, ad solidam reformationem surgat. [Vet. XXXVIII.] Plerumque vero contra haec eadem rudimenta spiritalia ex usu veteri caro submurmurat, et mens bella tolerat ex homine quem foris portat. Unde subiungit: Pelle et carnibus vestisti me. Pelle quippe et carnibus interior homo vestitur, quia in eo quod ad superna erigitur, carnalium motuum obsidione vallatur. Sed tendentem ad iustitiam nequaquam in tentatione conditor deserit, qui per infusionem gratiae etiam peccantem praevenit; sed sublevatam mentem et ad bella exterius laxat, et interius roborat. Unde adhuc apte subiungitur; Ossibus et nervis compegisti me. Carnibus et pelle vestimur, sed ossibus nervisque compingimur, quia etsi tentatione foras irruente concutimur, intus tamen nos conditoris manus roborat, ne frangamur. Carnis itaque nos motibus humiliat ad dona, sed per ossa virtutum roborat contra tentamenta. Ait ergo: Carne et pelle vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. Ac si aperte dicat: Foras me ad probationem deseris, sed tamen intus ne peream virtutibus astringendo custodis. Qui idcirco nobis bene vivendi rectitudinem tribuit, quia benigne praeterita quae deliquimus parcit. Unde et adhuc apte subiungitur: Vitam et misericordiam tribuisti mihi. |
4 | [81. ] Vitam ex misericordia Dei praeveniente et subsequente accipit et servat.---Vita quippe tribuitur cum malignis mentibus benignitas aspiratur. Sed vita sine misericordia accipi nequaquam valet, quia ad obtinenda Dominus iustitiae bona non adiuvat, si prius misericorditer anteactas nequitias non relaxat. Vel certe vitam nobis et misericordiam tribuit, quia ea qua nos misericordia ad bene vivendum praevenit, etiam subsequente custodit. Nisi enim misericordiam subroget, servari non valet vita quam praebet. Ipso quippe quotidie humanae vitae usu veterascimus, et exterioris hominis impulsu cogitatione lubrica ab interioribus eximus. Et nisi nos superna visitatio vel ad amorem compungendo vivificet, vel ad timorem flagellando restauret, repentino lapsu mens funditus tota destruitur, quae longo virtutis studio innovata videbatur. Unde subiungit: Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Humanum quippe spiritum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum, vel flagello percutere, vel compungere amore non desinit. Nam si dona praestat, sed hunc continue restaurando non sublevat, citius bonum perditur, quod non a largiente custoditur. Sed ecce vir sanctus dum se humiliter agnoscit, conferenda generaliter divinae misericordiae secreta deprehendit; cumque infirmitatem suam veraciter fatetur, repente ad cognoscendam vocationem gentium sublimiter rapitur. Nam protinus subdit: |