2 | [78. ] Hominis ortus descriptio.---Plasmatus quippe homo sicut lutum factus est, propagatus autem et sicut lac mulgetur semine, et sicut caseus coagulatur in carne. Carnibus et pelle induitur, ossibus nervisque solidatur. Per lutum ergo primae conditionis qualitas, per lac vero sequentis ordo conceptionis exprimitur, quia per coagulationis incrementa ducitur, ut paulisper in ossa roboretur. Sed angusta Dei laus est descriptio creati corporis, nisi etiam subsequenter exprimatur mira aspiratio vivificationis. Unde et subditur: |