1 | IBID.---Et in pulverem reduces me. |
2 | [77. ] Hominem excusat carnis infirmitas.---Ac si patenter postulet, dicens: Memento, quaeso, quod per carnem a terra venio, et per eius interitum ad terram tendo. Materiam itaque originis, et poenam finis aspice, et culpae citius transeuntis parce. [Vet. XXXVII, Rec. XXIX.] Sed quia qualitatem protulit hominis conditi, nunc subiungit ordinem propagati, dicens: |