monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLVII . <<<     >>> XLIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLVIII.

1 IBID.---Cum sit nemo qui de manu. tua possit eruere.
2 [73. ] Humilis deprecatio flagellati.---Ac si aperte dicat: Quid tibi restat, nisi parcere, cuius virtuti nullus valet obviare? Quo enim nemo est qui animadversionem tuam ex merito suae virtutis retineat, eo a se facilius tua pietas exigat ut parcat. Quia autem [Ita Mss. Norman., Bellov. et plerique Coc. et seq. Ed., in delictis.] nos in delicto concepti, in iniquitatibus editi, aut noxie prava perpetramus, aut incaute etiam recta agendo delinquimus, districtus iudex unde nobis fiat placabilis, non habemus. Sed cum nostrum opus eius obtutibus dignum exhibere non possumus, restat ut ad placationem illius suum ei opus offeramus. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.171v csg207.242

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik