monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLII . <<<     >>> XLIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLIII.

1 IBID.---Dimittam adversum me eloquium meum.
2 [66. ]Quasi pro se eloquio suo utitur, qui prava quae gessit defendere excusationibus conatur. Sed adversum se eloquium dimittit, qui accusare in se hoc incipit quod erravit. Saepe vero et cum delinquimus ea quoque quae agimus diiudicamus. Accusat mens ipsa quod perpetrat; sed quia hoc ex desiderio minime deserit, erubescit confiteri quod fecit. Cum vero toto iam iudicio carnis delectationem premit, audaci voce in accusationis suae confessionem se erigit. Unde recte nunc dicitur: Dimittam adversum me eloquium meum, quia fortis mens relaxare contra se verba detestationis inchoat, quae apud semetipsam prius infirme verecundata retinebat. Sed sunt nonnulli qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Unde adhuc apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.170v csg207.238