monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XL. <<<     >>> XLII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLI.

1 IBID.---Neque enim possum metuens respondere
2 [64. ] Timor digna Deo pro eius donis obsequia non reddit.---Respondere quippe cuilibet dicimur cum factis illius digna opera repensamus. Deo ergo respondere est donis eius praecedentibus nostra obsequia reddere. Unde et psalmi quidam, in quibus sancta operatio imitanda proponitur, ad respondendum scripti praenotantur. Rectum itaque Deus hominem condidit, eumque ad perversa defluentem cum longanimitate toleravit. Quotidie culpam aspicit, et tamen vivendi spatia non citius abscidit; dona largitur benignitate sua, et erga malos utitur patientia sua. Respondere homo tot beneficiis debet; sed tamen respondere metuens non valet, quia humani generis conditorem qui adhuc serviliter formidat, procul dubio non amat. Nam tunc solum Deo vera obsequia reddimus, cum eum propter amoris fiduciam non timemus; cum nos ad bona opera affectus, non metus dirigit; cum malum nostrae menti iam non placet, etiam si licet. Nam qui a perversitatis opere ex timore restringitur, perversa libenter ageret, si liceret. Nequaquam ergo veraciter rectus est, qui adhuc a pravitatis desiderio liber non est. Bene itaque dicitur: Neque enim possum metuens respondere, quia vera obsequia Deo non reddimus, si ex timore mandatis illius, et non potius ex amore servimus. Sed [Ebroic., Utic., Lyr., Bigot., sed cum mens nostra eius dulcedinis amore accenditur, omni desiderio praesentis vitae levigatur.] cum menti nostrae eius dulcedinis amor accenditur, omne desiderium praesentis vitae levigatur, in taedium dilectio vertitur, atque hanc cum moerore mens tolerat, cui victa prius reprobo amore serviebat. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.170r csg207.237

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik