2 | [63. ] Timor a peccato nos suscitare non valuit.---Vir enim sanctus, quia humani generis Redemptorem venire mitem conspicit, non metum ad Dominum, sed affectum ad patrem sumit; et timorem despicit, quia per adoptionis gratiam ad amorem surgit. Hinc Ioannes ait: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem . Hinc Zacharias dicit: Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi . A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Quod bene Elisaeo Sunamitis filium suscitante signatur , qui cum baculo puerum mittens, exstincto filio vitam minime reddidit; per semetipsum vero veniens, seque super mortuum sternens, atque ad eius membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit. Auctor quippe humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil ad perfectum adduxit lex . Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra se collegit: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo . Huc illucque deambulat, quia et Iudaeam iuxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini muneris gratiae septiformis spiritum in peccati morte iacentibus tribuit. Moxque vivens erigitur, quia is, quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit. Dicat itaque ex sua, dicat ex voce humani generis: Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat; loquar, et non timebo eum. Ubi et apte subiungitur: |