monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXXIX [Rec. XXII].

1 VERS. 34.---Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
2 [62. ] Mansuetudine potius quam terrore nos correxit. ---Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Sed incarnatus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem ostendit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam [Psal. XLIV, 5]. [Vet. XXXII.] Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater ut amaretur inspiravit. Quod liquido Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater [Rom. VIII, 15]. Unde hic quoque apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.169v csg207.235