monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXIV . <<<     >>> XXXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXXV [Rec. XVIII].

1 [55. ] Sancti ita incerti sunt ut confidant, ita confidunt ut non torpeant.---Si enim remota pietate discutimur, opus nostrum poena dignum est, quod remunerari praemiis praestolamur. Vir igitur sanctus, sub occulta iudicia trepidans, dicit: Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? [Sic restituimus ex Mss. Turon., Gemet. aliisque Norm., cum prius legeretur, non quod hunc laborasse poenitet; sed quod incertus esset de praemiis, et inter labores dolet.] non quo hunc laborasse poenitet, sed quo incertus esse de praemiis et inter labores dolet. Sciendum vero est quod viri sancti ita incerti sunt ut confidant, atque ita confidunt ut tamen ex securitate non torpeant. Quia ergo plerumque mens [Turon., et inter pietatis actus trepidat.] et impensa rectis actibus trepidat, restat ut postquam bonum opus agitur lacrymae [In Vulgatis, expiationis. Rectius Mss. Germ., Longip., Norm., deprecationis, ex quo corrupte in Corb. Germ., desperationis.] deprecationis exquirantur, quatenus ad aeterna praemia meritum recti operis subvehat humilitas postulationis. [Vet. XXVIII, Rec. XIX.] Sed tamen sciendum est quia mundos nos ad perfectum reddere, vel vita, vel lacrymae non valent quousque nos mortalitas nostrae corruptionis tenet. Unde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.168r csg207.229

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik