monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXIII. <<<     >>> XXXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXXIV [Rec. XVII].

1 VERS. 28.---Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
2 [52. ] Operibus etiam bonis timendum Iob docet.---Quae beatus Iob opera exercuit, sacrae huius historiae textus ostendit. Holocaustis quippe multiplicibus auctorem placare studuit, quia iuxta filiorum numerum, ut scriptum est, consurgens diluculo, offerebat holocausta per singulos; eosque non solum ab immundis actibus, sed a prava quoque cogitatione mundabat. De quo, Scriptura teste, perhibetur: Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis [Iob. I, 5]. Affectum ergo compassionis exercuit, quia ipse de se amicorum quaestionibus exactus dicit: Flebam quondam super eum qui afflictus erat [Iob. XXX, 25]. Ministerium pietatis impendit, qui ait: Oculus fui caeco, et pes claudo [Iob. XXIX, 15]. Castitatis munditiam in corde custodivit, qui obtestando se aperit, dicens: Si deceptum est cor meum super mulierem [Iob. XXXI, 9]. Humilitatis culmen medullitus tenuit, qui dicit: Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me [Ibid., 13]. Beneficia largitatis impendit, qui ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea [Ibid., 17]. Et rursum: Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est [Ibid., 20]. Gratiam hospitalitatis exhibuit, qui dicit: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit [Ibid., 32]. Et inter haec ad virtutum [Turon., Corb., Colb., vir sanctus, etc., quae ergo Norman., etc.] cumulum per excellentiorem viam charitatis, et inimicos dilexit, qui ait: Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat [Ibid., 29]. Et rursum: Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius [Ibid., 30]. [Utic. et alii Norman., culmen; non Corb. Germ.] Quid ergo vir sanctus sua opera verebatur, qui illa semper exhibuit, ex quibus placari Deus erga iniquitates solet? Quid ergo est quod, mira opera faciens, haec ipsa etiam veretur pavens, cum dicit: Verebar omnia opera mea, nisi quod in sancti viri actibus verbisque colligimus, ut si placere Deo veraciter cupimus, postquam perversa subigimus, ipsa in nobis etiam bene gesta timeamus?
3 [Vet. XXVI.] [ 53. ] In illis metuendae desidia et fraus. ---Duo quippe sunt quae in bonis operibus necesse est ut studiose formidentur, desidia videlicet et fraus. Unde et per prophetam apud vetustam translationem dicitur: Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose [Ierem. XLVIII, 10]. Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam namque minor Dei amor exaggerat, hanc autem male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat quisquis, semetipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egerit, ad remunerationis transitoria bona festinat. Sciendum quoque est quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc procul dubio aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de iusto per prophetam dicitur: [In Utic., Lyr., Reg., Corb. Germ., omittitur beatus.] Beatus qui excutit manus suas ab omni munere [Isai. XXXIII, 15]. Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est [Utic., Lyr., Big., Corb. Germ., est capta gratia; quod legitur in vet. Editi] captata gratia a cogitatione. Munus ab ore est gloria per favorem. Munus ex manu est praemium per dationem. Sed iustus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani iudicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insidiantis culpae evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum virum nunc recte dicitur: Verebar omnia opera mea. Ac si humili confessione diceretur: Quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro. [Vet. XXVII]. [Turon., saepe etenim nonnulla bona, etc.] Saepe enim bona nostra latrocinanti [Sic Vindoc. et Gemet., etc., ubi Editi, recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat, et egressus, etc.] fraude depereunt, quia rectis se nostris actibus concupiscentiae terrenae subiungunt. Saepe desidia interveniente deficiunt, quia a fervore quo coepta sunt frigescente amore tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio vel in ipso virtutis actu vix vincitur, quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et in virtute timeatur?
4 [54. ] Delictum nullum est inultum.---Sed post haec valde scrupulosum cordi se obiicit quod subiungit: Sciens quod non parceres delinquenti. Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur? An poenitenti parcit et delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam iam delinquentes sumus. Sed quid quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, eius verba de coelo meruit audire? Sed tamen culpa in utroque punita est, quia et de Petro, teste Evangelio, scriptum est: [Sic Vindoc. et Gemet., etc., ubi Editi, recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat, et egressus, etc.] Recordatus Petrus verbi Iesu, egressus foras, flevit amare [Luc. XXII, 61]. Et de Paulo haec eadem, quae hunc vocavit, Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati [Act. IX, 16]. Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur Sic David [De poenit. dist. 1, cap. Si peccatum] audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum [II Reg. XII, 13]. Et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur; sed tamen, reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus. Bene ergo dicitur: Sciens quod non parceres delinquenti, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult [Ita Bellov., Vindoc., Corb., Longip., Norman. omnes. Editi vero non vult vindicare.] videre. Sed saepe mens dum plus iusto trepidat, dum pavore quatitur, dum sinistris suspicionibus urgetur, taedet hanc vivere, quae se ad vitam vel per labores ambigit pervenire. Unde et subsequenter adiungitur:
5 VERS. 29.---Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
Gregorius Magnus HOME

bke20.167r csg207.226

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXIII. <<<     >>> XXXV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik