monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXVIII. <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXIX.

1 IBID.---Quod si non ille est, quis ergo est?
2 [45. ]Ac si aperte diceretur: Quis unquam impius esse putandus est, si ille populus, qui ipsam pietatem persecutus est, impius non est? Sed considerata vir sanctus Iudaicae plebis perfidia, ad semetipsum mentis oculos revocat; dolet quod videre nequeat quem amat; moerore afficitur, quia ex praesenti mundo ante subtrahitur quam salus mundi reveletur. Unde et subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.165r csg207.221