monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXVI . <<<     >>> XXVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXVII [Rec. XV].

1 VERS. 23.---Si flagellat, occidat semel et non de poenis innocentum rideat.
2 [41. ] Iob mediatorem desiderat qui sua nos morte liberet.---Quis haec non per superbiam prolata crederet, nisi sententiam iudicis audiret, qui ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob [Iob. XLII, 7]? Restat ergo ut nullus auctoris verba reprehendere audeat, quae constat quia iudex laudat. [Vet. XX.] Sed tanto in intimis suis cautius subtiliusque rimanda sunt, quanto durius foras sonant. Vir etenim sanctus humani generis damna considerans, unde quo venerint pensans; quod homo, pollicente adversario, boni malique scientiam appetens scire, perdidit etiam semetipsum, ita ut veraciter dicat: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea; quod post expulsionis poenam flagella quoque corruptionis sustinet, et adhuc ad carnis, vel certe ad mentis interitum etiam post tormentum tendit, ut recte dicat: Et innocentem et impium ipse consumit; Mediatoris contra haec gratiam requirit, dicens: Si flagellat, occidat semel. Nos enim quia et a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur. Sed venit ad nos qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae coniungeret, et nos ab utraque morte liberaret. De qua per Paulum dicitur: Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel [Rom. VI, 10]. Damna ergo vir sanctus nostrae corruptionis aspiciat, et unam, quae duas nostras destruat, mortem Mediatoris quaerat, atque hanc desiderans dicat: Si flagellat, occidat semel.
3 [42. ] Desiderium suum non differri appetit.---Sed ecce quasi humilitati renititur, quod protinus subinfertur: Et non de poenis innocentum rideat. Quod tamen valde humillimum sine difficultate cognoscimus, si humili hoc mente pensamus. Cunctis etenim liquet quod omne desiderium poena est cum differtur, Salomone quoque attestante, qui ait: Spes quae differtur affligit animam [Prov. XIII, 12]. Ridere autem Dei est humanae nolle afflictioni misereri. Unde per Salomonem rursum Dominus reprobis in culpa durantibus dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo [Prov. I, 26]; id est, afflictioni vestrae nulla pietate compatiar. Ante Redemptoris igitur adventum poenam suam electi omnes habuerunt, quia, aestuante desiderio, incarnationis eius mysterium videre cupierunt, ipso attestante, qui ait: Multi, dico vobis, iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt [Luc. X, 24]. Poenae itaque innocentum sunt desideria iustorum. Quousque ergo electorum suorum vota Dominus non compatiens distulit, quid aliud quam poenas innocentum risit? Itaque vir sanctus, venturi Redemptoris dona considerans, et votorum suorum dilationem graviter tolerans, dicat: Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. Ac si aperte exoret, dicens: Quia vita nostra quotidie [Germ., Utic. et alii Norman., flagello vindice.] flagello vindictae pro culpa atteritur, ille iam veniat qui pro nobis semel sine culpa moriatur, ut de innocentum poenis Deus ultra non rideat, si ipse carne passibilis apparet in cuius se desideriis mens nostra castigat.
4 [Vet. XXI.] [ 43. ] Deus de innocentum poenis ridet, cum eorum lacrymis delectatur.---Vel certe si risum Dei eius laetitiam appellat, de innocentum poenis ridere Dominus dicitur, quia quo a nobis ardentius quaeritur, eo de nobis suavius laetatur. Quasi quoddam quippe ei ex poena gaudium facimus, cum per sancta desideria pro eius nos amore castigamus. Hinc Psalmista ait: Constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris [Psal. CXVII, 27]. Solemnem namque diem Domino in confrequentatione constituit, quisquis se assidue in eius desiderio affligit. Qui nimirum solemnitatis dies usque ad altaris cornu tendi praecipitur, quia tandiu necesse est ut quisque se afficiat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, id est ad aeterna gaudia pertingat. Iustus igitur vir, quia impleri desiderium suum appetit, non differri, humiliter dicit: Non de poenis innocentum rideat. Ac si diceret: Vota nostra libenter accipiens, ultra non differat, sed ostendendo exhibeat eum qui nos in sua exspectatione castigat. Quia vero eum specialiter beatus Iob occidi semel petivit qui carnis solius mortem in mundi pro nobis fine toleravit, protinus aperit, qui ipsum quoque ordinem eius passionis adiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.164v csg207.218

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXVI . <<<     >>> XXVIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik