Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXV .
1 | VERS. 21.---Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignoravit anima mea. |
2 | [37. ]Utilitas et incommodum ignorantiae nostrae. [Vet. XVIII] . Saepe vitium peragit quod virtus inchoavit. ---Plerumque si scimus bona quae agimus, ad elationem ducimur; si nescimus, minime servamus. Quis enim aut de virtutis suae conscientia non quantulumcunque superbiat? Aut quis rursum bonum in se custodiat quod ignorat; sed contra utraque quid superest, nisi ut recta quae agimus sciendo nesciamus, ut haec et recta aestimemus, et minima, quatenus et ad custodiam sensificet animum scientia rectitudinis, et in tumorem non elevet aestimatio minorationis? Sed sunt nonnulla quae sciri a nobis facile nequeunt, etiam cum geruntur. Nam saepe recto studio contra delinquentium culpas accendimur; et cum ultra aequitatis metas per iram rapimur, hoc zelum iustae districtionis aestimamus. Saepe officium praedicationis assumimus, ut per hoc fraternae utilitati serviamus; sed nisi placeamus cui loquimur, nequaquam libenter accipitur quod praedicamus. Cumque placere mens utiliter studet, ad amorem laudis propriae turpiter defluit; et quae a captivitate vitiorum alias curabat eruere, ipsa suis favoribus incipit capta servire. Quasi latrunculus quippe est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere iungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium vita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia privata deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod virtus inchoavit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit. |
3 | [Vet. XIX.] [ 38. ] Alias recta est actio, non animus. ---Saepe se fidelem sibi nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis versat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et iustitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant. Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus iustitiae cessatur; et tamen defensores se iustitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Quos contra bene per Moysen dicitur: Iuste quod iustum est exsequeris . Iniuste quippe quod iustum est exsequitur, qui ad defensionem iustitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Iniuste quod iustum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit iustitiam venundare minime veretur. Iuste ergo iustum exsequi est in assertionem iustitiae eamdem ipsam iustitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus; sed tamen mens, in sui fiduciam erecta, his a quibus nihil expetit placere contemnit, eorum iudicia despicit, seque male liberam per abrupta elationis rapit; et inde sub vitio peius obruitur, unde, quasi devictis vitiis, nullis se appetitionibus subiacere gloriatur. |
4 | [39. ] A nimia aut nulla nostri discussione nobis est discrimen.---Saepe dum nosmetipsos plus iusto discutimus, de ipso discretionis studio indiscretius erramus; et mentis nostrae acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia et qui importune solis radios aspicit, tenebrescit; et inde nihil videre compellitur, unde videre amplius conatur. Quia igitur ab inquisitione nostra torpentes nos omnino nescimus, aut si subtili nos discussione requirimus, plerumque inter vitia virtutesque caligamus, recte nunc dicitur: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Ac si aperte diceretur: Conditoris contra me iudicia qua temeritate redarguo, qui ipsum me ex infirmitatis caligine ignoro? Unde bene per prophetam dicitur: Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae . Abyssus quippe phantasiae altitudinem portat cum humanus animus, immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat. Sed ab hac altitudine vocem dare est, quia dum se deprehendere non potest, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo, incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet invenire quod est. Sed iustorum corda, quia ad perfectum se examinare nequeunt, aegre hoc exsilium caecitatis ferunt. Unde et subditur, Et taedebit me vitae meae. Taedet iustum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere, et tamen eiusdem vitae suae meritum non valet invenire. Libram quippe examinis a sinu intimae aequitatis trahit; et inde in se erga effectum inventionis deficit, unde super se raptus ad vim inquisitionis excrescit. Sed est consolatio nostrae caliginis reducta ad animum iusta et incomprehensibilis potentia conditoris, quae et iniquos sine ultione non deserit, et rectorum iustitiam incomprehensibilitatis immensitate transcendit. Unde et apte subiungitur: |