monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXII . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXIII.

1 VERS. 19.---Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas iudicii, nemo pro me audet testimonium dicere.
2 [35. ] Aequitas iudicii Dei.---Ille quippe vitae causas examinat, qui has per alienum testimonium non explorat, quia qui districtus quandoque ostenditur illator poenae, ipse diu tacitus exstitit testis culpae. Hinc etenim per prophetam dicitur: Ego sum iudex et testis [Ierem. XXIX, 23]. Hinc rursum ait: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar [Isai. XLII, 14]. Parturiens namque cum dolore eiicit quod diu in abditis cum pondere portavit. Post longum ergo silentium, sicut parturiens, Dominus loquitur, quia quod apud se nunc tacitus tolerat, in ultione quandoque iudicii quasi cum dolore manifestat. Sed requirendum nobis est, iste vir iustus, si pro eo testimonium dicere quisquam praesumeret, nunquid hunc a reatu liberaret? Et si huic alius testimonium non impendit, nunquid ad proferendum pro se testimonium saltem ipse convalescit? Sequitur.
3 VERS. 20.---Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
4 [36. ] Nemo se innocentem certo scit.---Ac si aperte dicat: Quid de aliis loquar, qui ipse de me testimonium ferre non valeo? Sed quia innocentiae tuae testificari non sufficis, nunquid hoc ipsum, quia innocentiam habeas, scis? Subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.163r csg207.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik