2 | [31. ]Peccator quisque in turbine atteritur, qui erectus in tranquillitate videbatur, quia quem diu superna longanimitas tolerat, extrema iudicii severitas necat; quae recte turbo dicitur, quia in elementorum commotione revelatur, Psalmista attestante, qui ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida Unde et propheta quoque alius dicit: Dominus in tempestate et turbine viae eius. [Nah. I, 3]. In quo nimirum turbine idcirco iustus nequaquam conteritur, quia semper hic sollicite metuit ne conteratur. Perpendit namque, adhuc in praesentis vitae itinere constitutus, humanis actibus exactor operum quam districtus appareat, qui quosdam tunc reatu culpae originalis astrictos etiam sine operibus damnat. Unde recte vir sanctus ex humani generis voce protinus adiungit: |