2 | [29. ] Animi inter orandum alternantes motus.---Plerumque etenim mens divini amoris igne accenditur, atque ad intuenda coelestia et arcana sublevatur; ad summa iam rapitur, et, perfecto desiderio compuncta, ab infimis alienatur; sed repentina tentatione percussa, quae intentione forti erecta in Deum fuerat, obortis cogitationibus transfixa curvatur; ita ut seipsam discernere nequeat, atque inter vitia virtutesque deprehensa, ex qua parte sit valentior non agnoscat. Nam saepe ad hoc usque perducitur, ut miretur quomodo tam summa comprehendit, quam cogitatio illicita polluit; et rursum quomodo illicitas cogitationes recipit, quam super se valide fervor spiritus Quos alternantes cogitationum motus in animo bene Psalmista intuens, ait: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos . Usque ad coelos quippe ascendimus cum summa penetramus; sed ad abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta deiicimur. Motus itaque animi dum inter vota et vitia alternant, nimirum sibi certitudinem exauditionis obnubilant. Recte ergo dicitur: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam, quia mens ex ipsa sua mutabilitate fit trepida; et per hoc quod nolens patitur, repulsam se abiectamque suspicatur. |
3 | [30. ] Iudicii extremi severitas. Maxime in eos quos diu Dei patientia toleravit.---Libet intueri vir sanctus quanta se subtilitate diiudicat, ne quid in illo divina iudicia reprehendant. Infirmitatem namque suam intuens, ait: Quantus ergo sum ego qui respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? [Rec. XII.] De iustitiae suae meritis non confidens, sed ad solam se spem postulationis conferens subdit: Qui etiam si habuero quidpiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor. Sed de ipsa quoque postulatione pavidus adiungit: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. Cur tanta circumspectione trepidat, cur tanta sollicitudine formidat, nisi quia terrorem iudicis in extrema districtione considerat, et, vim discussionis illius non ferens, omne quod gerit esse sibi insufficiens pensat? Unde et protinus subdit: |