monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XVI . <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XVII.

1 VERS. 14.---Quantus ergo ego sum, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
2 [27. ] De iudiciis Dei disputare non possunt, qui pondere corruptionis premuntur.---Ac si aperte dicat: Si creatura illa hunc considerare non sufficit, quae carne non premitur, qua mente de eius ego iudiciis disputo, qui pondere corruptionis angustor? Sicut autem saepe ad nos verba Dei sunt iudicia illius, quae nostrorum actuum sententiam loquuntur, ita verba nostra ad Deum sunt opera quae exhibemus. Sed cum Deo loqui verbis suis homo non valet, quia apud subtile eius iudicium nullam de suis actibus fiduciam tenet. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.162r csg207.210