monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XV.

1 IBID.---Vel quis ei dicere potest, cur ita facis?
2 [22. ] Dei facta non discutienda, sed veneranda.---Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quia iniusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto eius [Lyran., Utic., Bigot., iudicio.] consilio quaerere nihil est aliud quam contra eius consilium superbire. Cum ergo factorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret maiestatis. Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde et per Paulum quoque subsequenter adiungitur: Nunquid dicet figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic [Ibid.]? Quo enim se cernit figmentum divini operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit, quod est, iniuste non deserit. Ad semetipsam ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat, ne si divinae irae causa discutitur, amplius discussa provocetur; et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. Unde apte quoque de hac eadem ira protinus subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.160v csg207.205

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik