2 | [11. ] Gentilium persecutiones miraculorum virtute frangendae.---Quid enim maris nomine nisi in bonorum nece saeviens mundi huius amaritudo signatur? De quo et per Psalmistam dicitur: Congregans quasi in utre aquas maris . Aquas etenim maris quasi in utre Dom nus congregat cum, miro moderamine cuncta disponens, in suis clausas cordibus carnalium minas frenat. Super fluctus ergo maris Dominus graditur, quia cum se procellae persecutionis erigunt, miraculorum eius obstupefactione franguntur. Qui enim tumores humanae vesaniae mitigat, quasi erectas in cumulo undas calcat. Nam cum morem suum gentilitas destrui novae conversationis praedicatione conspiceret, cum mundi huius divites elationi suae contraire viderent facta pauperum, cum sapientes saeculi adversari sibi imperitorum verba pensarent, in persecutionis protinus tempestatem tumuerunt. Sed qui, verborum adversitate commoti, ad persecutionis procellas insiliunt, signorum, ut diximus, admiratione temperantur. Tot ergo in his fluctibus Dominus gressus posuit, quot superbis persecutoribus miracula ostendit. Unde bene rursum per Psalmistam dicitur: Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus , quia contra electorum vitam ad persecutionis undas mundus se mirabiliter extulit, sed has supernorum conditor sublevata virtute praedicantium mirabilius stravit; ministros etenim suos plus ostendit posse per miracula, quam potestates terrenae tumuerant per iram. Quod bene etiam per Ieremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntians, dicit: Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illum . Arenam quippe Dominus mari terminum posuit, quia ad frangendam mundi gloriam abiectos et pauperes elegit. Cuius nimirum maris fluctus intumescunt, cum potestates saeculi ad commotionem persecutionis exsiliunt. Sed transire arenam nequeunt, quia despectorum miraculis et humilitate franguntur. Sed dum mare saevit, dum per insaniae suae fluctus erigitur, quia tamen virtutis intimae ostensione calcatur, sancta Ecclesia proficit, atque ad statum sui ordinis per temporum incrementa consurgit. Unde et apte mox subditur: |