monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, VIII . <<<     >>> X .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT IX [Rec. IV.]

1 VERS. 8.---Qui extendit coelos solus.
2 [10. ] Evangelium a Iudaeis repelli permisit Deus, ut in omnes gentes diffunderetur.---Quid namque coelorum nomine nisi haec eadem coelestis praedicantium vita designatur? De quibus per Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 1]. Ipsi igitur coeli, ipsi sol esse memorantur; coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Commota igitur terra, coeli extensi sunt, quia cum Iudaea ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitionem dilatavit; [In Gemet. et Corb. Germ. deest dum; legiturque: Et illa per iudicium . . . . . dispergitur, etc. Abest, captiva.] et dum illa per iudicium in mundum captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti quippe coeli fuerant, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Iudaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Ecce iam [Ita plerique Mss., vel flagellis. Ed. cum Colbert., qui plagis.] qui flagris et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt per mundi fines honorantur. Solus ergo Dominus coelos tetendit, qui secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. Sed neque ipsa haec praesenti dedita mundo gentilitas, cum culpas eius apostolorum lingua corripuit, verba vitae libenter accepit. Nam protinus in elationem contradictionis intumuit, atque ad crudelitatem se persecutionis excitavit. Sed quae praedicationis verbis contraire nititur, signorum citius admiratione temperatur. Unde apte quoque in auctoris laudem subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.157v csg207.195

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik