2 | [7. ] Iudaeorum dispersio praedicitur.---De loco quippe suo terra commota est cum plebs Israelitica, de Iudaeae finibus evulsa, nimirum colla gentibus subdidit, quia subdi auctori recusavit. Quae scilicet terra columnas habuit, quia in sacerdotes et principes, legis doctores atque Pharisaeos, ruitura eius pertinaciae structura surrexit. In ipsis namque litterae aedificium tenuit, et tranquillitatis suae tempore, sacrificiorum carnalium quasi superimpositae fabricae onera portavit. Sed translatis montibus, columnae concussae sunt, quia subductis a Iudaea apostolis, nec ipsi vivere in illa permissi sunt, qui ab illa vitae praedicatores expulerunt. Dignum quippe erat ut terrenam patriam subacti perderent, cuius amore nequaquam veriti sunt coelestis patriae milites impugnare. Sed expulsis sanctis doctoribus, Iudaea funditus torpuit, et iusto iudicantis examine in erroris sui tenebris mentis oculos clausit. Unde et adhuc subditur: |