monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, II . <<<     >>> IV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT III.

1 Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille.
2 [3. ] Dona Dei amittit qui de eis extollitur.---In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes [Psal. CIV, 8]; cum profecto constet, quod ab ipso mundi exordio usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur [Luc. III, 38]. Quid ergo in millenario numero, nisi ad proferendam novam sobolem perfecta universitas praescitae generationis exprimitur? Hinc et per Ioannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis [Apoc. XX, 6], quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur. Quia vero [In Turon., Bellovac., Gemet. aliisque Norman., monas multiplicatus. In Vindoc. tamen legitur monas multiplicata. In omnibus autem omittitur decies, quod Coccius primum addidit, deinde alii Edit. ante multiplicata.] monas multiplicata in denarium ducitur, denarius per semetipsum ductus in centenarium dilatatur, qui rursus per denarium ductus in millenarium tenditur, cum ab uno incipimus, ut ad millenarium veniamus, quid hoc loco unius appellatione, nisi bene vivendi initium, quid millenarii numeri amplitudine nisi eiusdem bonae vitae perfectio designatur? Cum Deo autem contendere est non ei tribuere, sed sibi gloriam suae virtutis arrogare. Sed sanctus vir conspiciat quia et qui summa iam dona percepit, si de acceptis extollitur, cuncta quae acceperat amittit, et dicat: Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Qui enim cum auctore contendit, unum pro mille respondere non sufficit, quia qui de perfectione se erigit, habere se bene vivendi nec initium ostendit. Unum namque pro mille respondere non possumus, quia cum de bonae vitae perfectione extollimur, hanc nos nec inchoasse monstramus. Sed tunc de nostra infirmitate verius concutimur, si quam sit immensa potentia iudicis, considerando pensamus. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.155v csg207.189

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik