monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT II [Rec. II].

1 CAP. IX, VERS. 2.---Vere scio quod ita sit, et quod non [Editi etiam antiq., iustificabitur, contra Mss. fidem.] iustificatur homo compositus Deo.
2 [2. ] Deo supponi debemus, non componi.---Homo quippe [Vulgati, Deo non compositus. Editio tamen Paris. 1495 convenit cum Mss. Nostram quoque lect. annotavit Gilot. ad marg.] Deo suppositus iustitiam percipit, compositus amittit, quia quisquis se auctori bonorum comparat, bono se quod acceperat privat. Qui enim accepta bona sibi arrogat, suis contra Deum donis pugnat. Unde ergo despectus erigitur, dignum est ut erectus inde destruatur. Sanctus autem vir, [Vindoc., Ebroic., Baioc., Lyr., Bigot., Utic., quia omnes virtutes nostrae mentis esse vitium conspicit. In Utic. olim legebatur ut in Editis, quia omne, etc. Mox in laud. Mss. iudicentur, pro iudicetur.] quia omne virtutis nostrae meritum esse vitium conspicit, si ab interno arbitro districte iudicetur, recte subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.155v csg207.189