monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, LIII . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT LIV.

1 IBID.---Et tabernaculum impiorum non subsistet.
2 [91. ] Quae circa terrena bona reproborum affectio. Quae iustorum.---Tabernaculum quippe construitur ut ab aestu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur, per quam super se reprobi casura multiplicant, ut se a praesentis vitae necessitatibus quasi ab aestu et imbribus defendant? Honoribus namque excrescere ambiunt, ne despecti videantur. Terrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant. Contemnunt curare quod sequitur, et tota intentione satagunt ne quid in praesentibus desit. Student nomen dilatare, ne lateant; et si cuncta ad desiderium suppetant, munitos se in omnibus et felices putant. Ubi ergo mentis habitationem construunt, ibi procul dubio tabernacula fixerunt. Adversa impatienter perferunt, remisse in prosperis laetantur. Sola quae adsunt cogitant, nec ad affectum coelestis patriae ulla recordatione respirant. Gaudent sibi suppetere bona quae cupiunt; atque ubi carne requiescunt, ibi et mentem exstinguendo sepeliunt, quia, saecularis curae telo trucidati, terrenarum rerum aggerem, quem foras exquirendo multiplicant, hunc semper interius per cogitationem portant.
3 [92. ] [Vet. XL.] At contra iusti nec oblata bona hic pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt; et cum de malis praesentibus gemunt, bonorum sequentium amore consolantur. Sicque temporali refoventur subsidio, sicut viator in stabulo utitur lecto: pausat, et recedere festinat; quiescit corpore, sed ad aliud tendit mente. Nonnunquam vero et adversa perpeti appetunt, in transitoriis prosperari refugiunt, ne delectatione itineris a patriae perventione tardentur, ne gressum cordis in via peregrinationis figant, et quandoque ad conspectum coelestis patriae [Unus Vindoc. et Edit. Froben., sine mora.] sine remuneratione perveniant. Gaudent despici, nec dolent se necessitatibus affligi. Qui ergo contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Unde et Petrus iure reprehenditur, quia necdum mentis perfectione roboratus, veritatis claritate cognita, in terra figere tabernaculum conatur [Matth. XVII, 4] [Marc. IX, 2]. Iusti itaque hic se construere negligunt, ubi peregrinos se et hospites noverunt. Quia enim in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Iniusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt. Hinc est quod ab ipso humanae conditionis exordio, in electa prole Enoch septimus nascitur. Hinc est quod Cain primum filium Enoch vocat, atque ex eius nomine civitatem quam condidit appellat [Genes. IV, 17]. Enoch quippe dedicatio dicitur. Iniqui ergo se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequenti patria funditus arescant. Iustis vero Enoch septimus oritur, quia eorum vitae festa [Ita omnes Mss. In Editis, festa dedicatione, et paulo superius, ex iustis, ubi unanimiter Mss. habent iustis.] dedicatio in fine servatur. Hinc est quod, attestante Paulo, Abraham in casulis habitat [Hebr. XI, 9], quia habentem fundamenta civitatem, quam supernus artifex construxit, exspectat. Hinc est quod Iacob greges ovium sequens humiliter, graditur [Genes. XXXIII, 14], atque huic Esau obviam veniens tumultu multiplicis comitatus elevatur, quia nimirum et electi hic elationem non habent, et in bonis carnis reprobi laeti tument. Hinc ad Israel Dominus dicit: Si elegeris unum de populo terrae, et constitueris principem super te, non faciet sibi equos et equites [Deut. XVII, 16]. Et tamen primus rex ab eodem populo electus, repente ut culmen potestatis attigit, tria millia sibimet equites elegit, in elationem protinus prodiit, ad aedificationem percepti culminis erupit [I Reg. XIII, 2], quia foras restringere sub aequalitate non poterat quod intus animus super caeteros tumebat. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerat, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos multos: requiesce, comede et bibe, et epulare [Luc. XII, 19]. Sed quia eius tabernaculum in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam abs te; quae praeparasti, cuius erunt [Ibid., 20]? Bene ergo dicitur: Tabernaculum impiorum non subsistet, quia vitae fugientis amatores, dum studiose se in praesentibus construunt, repente [Ita Mss. Bellov., Vindoc., Norm., etc., quae in Excusis explicationis gratia sic leguntur, ad aeternam poenam rapiuntur.] ad aeterna rapiuntur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.154v csg207.186

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, LIII . <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik