2 | [90. ] Reprobi unde erubescent in die iudicii.---Iustorum hostes in extremo examine confusio induit, quia cum transacta mala redundare sibi ante oculos mentis aspexerint, suus eos undique deprimens reatus vestit. Ad poenam quippe tunc factorum suorum memoriam tolerant, qui nunc quasi a sensu rationis extranei gaudentes peccant. Ibi vident quantum debuerint fugere quod amaverunt, ibi conspiciunt quam lugubre fuerit quod nunc in culpa gratulantur. Tunc animum reatus obnubilat, et recordationis suae iaculis ipsa se conscientia impugnat. Quis igitur digne penset iniquorum confusio quanta tunc erit, quando et foris aeternus iudex cernitur, et intus ante oculos culpa versatur? Qui ad haec idcirco perveniunt, quia sola hic transeuntia dilexerunt. Unde et apte mox subditur: |