Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT LII.
1 | VERS. 20, 21.---Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo. |
2 | [88. ] Sanctorum risus post luctum. Iubilum.---Os quippe iustorum tunc risu replebitur, cum eorum corda, finitis peregrinationis fletibus, aeternae laetitiae exsultatione satiabuntur. De hoc risu discipulis Veritas dicit: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium . Et rursum: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis [Ibid., 22]. De hoc risu sanctae Ecclesiae Salomon ait: Ridebit in die novissimo . De hoc iterum dicitur: Timenti Dominum, bene erit in extremis . Non autem tunc risus erit corporis, sed risus cordis. Risus enim nunc corporis de lascivia dissolutionis, nam risus cordis tunc de laetitia nascetur securitatis. Cum ergo electi omnes implentur gaudio manifestae contemplationis, quasi ad hilaritatem risus exsiliunt in ore mentis. Iubilum vero dicimus, cum tantam laetitiam corde concipimus, quantam sermonis efficacia non explemus; et tamen mentis exsultatio hoc quod sermone non explicat voce sonat. Bene autem os risu impleri dicitur, labia iubilo, quia in illa aeterna patria, cum iustorum mens in exsultationem rapitur, lingua in cantum laudis elevatur. Qui quoniam tantum vident, quantum dicere non valent, in risu iubilant, quia non explendo resonant quod amant. |
3 | [Vet. XL.] [ 89. ] Reproborum nunquam finienda supplicia. Vis particulae donec.---Donec autem dicitur, non quo omnipotens Deus eousque malignos non sublevat, quousque electos suos in iubilationis gaudia assumat, ac si post a poena eripiat quos ante in culpa deserens damnat; sed quo hoc nequaquam vel ante iudicium faciat, cum dubium hominibus videri possit an fiat. Nam post electorum suorum iubilum, quia malignis manum non porrigat, ex ipsa iam districtione ultimi examinis constat. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum , non quo a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam inimicos illius feriens eius potestati substernit, sed quo in aeterna cunctis beatitudine praesidet, et prius quam rebellium suorum corda conculcet. In qua nimirum constat quia subiectis hostibus sine fine et posterius regnat. Sic per Evangelium de Mariae sponso dicitur: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum ; non quo hanc post nativitatem Domini cognoverit, sed quo nequaquam illam contigit, etiam cum conditoris sui matrem esse nescivit. Nam quia eam nequaquam contingere valuit, postquam redemptionis nostrae ex eius utero celebrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat ut evangelista testimonium ferret, de quo propter Ioseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic itaque nunc dicitur: Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis, donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo. Ac si aperte diceretur: Vitam simplicium nec ante iudicium deserit et malitiosorum mentes deserendo percutere, nec prius quam appareat praetermittit. Nam quia sine fine reprobos cruciet, et electi eius in perpetuum postquam apparuerit regnent, profecto dubium non est. Sequitur: |