2 | [87. ] Propter bona non bona intentione facta, et propter dolos.---Quia nimirum districtus in iudicio apparens, et despectum simplicium glorificando eriget, et malignorum gloriam reprobando confringet. Maligni enim vocantur hypocritae, qui bona non bene faciunt, et recta quaeque sub studio laudis operantur. Manum vero cui porrigimus, hunc videlicet ab imis elevamus. Malignis ergo Deus manum non porrigit, quia quaerentes terrenam gloriam in imo derelinquit, et quamlibet recta videantur esse quae agunt, hos ad gaudia superna non provehit. Vel certe ideo maligni appellantur hypocritae, quia benignitatem erga proximos ostendunt, et dolos suae iniquitatis operiunt. Per omne namque quod vel faciunt, vel loquuntur, simplicitatem exterius exhibent, sed subtilitate interius duplicitatis callent; puritatem superficie simulant, sed semper malitiam sub specie puritatis occultant. Quos contra bene per Moysen dicitur: Non indues vestem ex lana linoque contextam . Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis, quae ex lana linoque conficitur, linum interius celat, lanam in superficie demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui in locutione vel actione qua utitur intus subtilitatem malitiae operit, et simplicitatem foras innocentiae ostendit. Quia enim sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet, quasi sub lanae grossitudine linum latet. Bene autem post reprobationem duplicium iustorum remuneratio demonstratur, cum protinus subditur: |