monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLIX. <<<     >>> LI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT L.

1 VERS. 18, 19.---Haec est enim laetitia [Gemet. et Germ., vitae.] viae eius ut rursum de terra alii germinentur.
2 [86. ] Multiplex hypocritae supplicium.---Ac si aperte diceretur: Veniente iudice, nequaquam cognoscitur, sed multipliciter supplicia recipit, quia eo latius in sua iniquitate laetatus est, quo et in aliis mala propagavit. Cui enim hic non sufficit iniquitas propria, torqueatur illic necesse est et merito reatus alieni. Nunc itaque simulatores gaudeant, et humana iudicia se obtinuisse glorientur; despiciatur iustorum simplicitas, atque a calliditate duplicium fatuitas vocetur; [Coc. et poster. Ed., cui et, pro citius, quod legitur tum in Mss. Anglic. et Norm., tum in anterioribus Vulgatis.] citius despectus simplicium transit, citius duplicium gloria percurrit. Unde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.153v csg207.182

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik