2 | [85. ] Hypocritae reprobatio.---De loco suo hypocrita absorbetur, cum a praesentis vitae favoribus, morte interveniente, separatur. Sed hunc absorptum internus arbiter negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatoris vitam iuste reprobando Veritas ignorat, nec recognoscit eius bona quae egit, quia haec ex recta intentione non protulit. Unde et fatuis virginibus in iudicium veniens dicet: Amen dico vobis, nescio vos . In quibus dum mentis corruptionem considerat, carnis etiam incorruptionem damnat. Sed utinam hypocritis sua perditio sola sufficeret, et nequaquam perversa eorum studia ardenter alios ad vitam duplicitatis instigarent. Hoc namque uniuscuiusque proprium esse solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi coniungi et alios velit, diversitatem vitae refugiat, atque hoc imitandum imprimat quod amat. Unde et apud hypocritarum sensum simplicitas omnis in crimine est. Apertas quippe mentes diiudicant, et puritatem cordis hebetudinem appellant; omnesque quos sibi adhaerere cupiunt a simplicitatis itinere divertunt; et, quasi expulsa insipientia, eos erudisse se aestimant, in quibus puritatem mentis, id est, arcem sapientiae, debellant. [Vet. XXXIX.] Quia vero non solum ex sua perversitate hypocrita, sed adiuncta etiam sequacium perditione reprobatur, postquam non cognosci a iudice dicitur, recte protinus subinfertur: |