monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLVII. <<<     >>> XLIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XLVIII.

1 VERS. 17.---Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
2 [81. ] Hypocrita admirationem hominum tota sibi intentione procurat.---Quid enim radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostensione operum per apertum surgunt? sicut et de verbi semine per prophetam dicitur: Et hoc quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum [Isai. XXXVII, 31]. Radicem quippe deorsum mittere est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est per efficaciam operis recta quae cogitavit ostendere. Lapidum vero nomine in Scriptura sacra homines designantur, sicut sanctae Ecclesiae per Isaiam dicitur: Ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides [Gemet., in lapides scalptos.] sculptos [Isai. LIV, 12]. Qui eosdem lapides quid dixisset aperuit cum subiunxit: Universos filios tuos doctos a Domino [Ibid., 13]: Et sicut admonente Petro dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus [Gemet., superaedificamini domus spiritalis.] spiritales [I Petr. II, 5]. Hoc itaque loco quia lapides dicti sunt, sed tamen vivi [Corb. Germ., qui minime dic.] minime dicuntur, nuda appellatione lapidum permisti possunt reprobi et electi figurari. [Vet. XXXVI, Rec. XXX.] Scirpus itaque iste qui inter lapides commoratur, super acervum petrarum radices densat, quia omnis hypocrita cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicat. Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac [Bellov. et Gemet., ac miseris inventionibus. Lyr. et Utic. utramque lect. habent.] miris inventionibus in opere excrescunt, quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem iuvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, [Gemet., arbitres.] arbitros inquirunt. Si vero eorum operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus quae egisse se referunt mentiendo aliquid adiungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis [Turon., quaesitis remunerationis favoribus.] remunerati favoribus, ab eorum intima retributione vacuantur.
3 [82. ] Hypocrita bona sua dum ostentat, malignis spiritibus prodit. Hostes ad rapinam provocat, dum suas eis divitias detegit.---In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Quorum profecto vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octoginta quinque millia hostium angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante iam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis, bona omnia quae possidebat ostendit; sed prophetae voce protinus audivit: Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus [IV Reg. XX, 17]. Sic sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur. [Vet. XXXVII.] Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici [Psal. LXXVII, 61]. Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur occulti adversarii iuri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disiungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum; cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt! Quos nimirum maligni spiritus cum ad iactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Unde sub cuiusdam gentis specie antiquorum hostium malitiam signans per prophetam Veritas dicit. Posuit vineam meam in desertum, decorticavit ficum meam, nudans exspoliavit eam, albi facti sunt rami eius [Ioel. I, 7]. Insidiantibus quippe [Norm., hostibus; nonnulli tamen utramque lectionem exhibent.] spiritibus, Dei vinea in desertum ponitur, cum plena fructibus anima humanae laudis cupiditate dissipatur. Ficum Dei gens ista decorticat, quia seductam mentem in favoris appetitum rapiens, quo hanc ad ostentationem pertrahit, tegmen ei humilitatis tollit; eamque nudans exspoliat, quia quousque in bonis suis absconditur, quasi proprii tegminis cortice vestitur. Cum vero mens hoc quod egerit videri ab aliis concupiscit, quasi spoliata ficus [Turon. et al. Mss. pl., ficus qua se texerat corticem amisit. Et paulo post: sed quoniam subducta cortice. Norman. et Corb. Germ., ficus eam quae se texerat corticem amisit. Et infra, subducta cortice.] eum qui se texerat corticem amisit. Ubi apte subditur: Albi facti sunt rami eius, quia ostensa humanis oculis eius opera candescunt, de sanctitate nomen sumitur, cum recta actio divulgatur. Sed quoniam, subducto cortice, rami fici huius arefiunt, solerter intuendum est quia facta arrogantium humanis oculis ostensa unde placere appetunt inde siccantur. Mens itaque quae per iactantiam proditur, decorticata recte ficus vocatur, quia et candida est per hoc quod cernitur, et siccitati proxima per hoc quod tegmine corticis nudatur. Intus ergo sunt servanda quae agimus, si ab interno arbitro vicem recipere nostri operis exspectamus. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi [Matth. VI, 3]. Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria eius filiae regum ab intus [Psal. XLIV, 14]. Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [II Cor. I, 12]. Filia quippe regum Ecclesia quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata. Gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationis iactantiam non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia, favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat.
4 [Vet. XXXVIII.] [ 83. ] Occultari debent opera bona, aut propter unam Dei gloriam revelari.---Occultanda sunt ergo quae agimus, ne, haec in huius vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est [Matth. V, 16]. Sed aliud est profecto cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis. Unde et rursum in Evangelio haec eadem Veritas dicit: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis [Matth. VI, 1]. Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examinatione pensandum est per eiusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam [Ita cum Mss. Norm. et plerisque vet. Edit., ubi posteriores habent publica.] publicata nostra opera, in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiamsi a multis ignorentur.
5 [84. ] Perfectorum est, ostenso opere, Dei gloriam quaerere.---Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exsultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur. Quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est, ut bonum quod operantur abscondant. Saepe enim ab ipso ostensionis exordio propriam laudem quaerunt. Saepe vero in ostensione operis auctoris patefacere gloriam cupiunt; sed excepti favoribus, in laudis propriae cupiditatem rapiuntur; cumque semetipsos diiudicare interius negligunt, sparsi exterius ignorant quod agunt; eorumque opus suae elationi militat, atque hoc se impendere obsequio largitoris putant. Scirpus ergo inter lapides commoratur, quia ibi hypocrita stat, ubi mentis suae intentionem solidat. Nam cum attestationem percipere multorum ambit, quasi in lapidum collectione subsistit. Sed iste hypocrita scirpi appellatione signatus, cum corpus abstinentia domat, cum largiendo quae possidet studio pietatis exsudat, cum notitia [Bigot. et Lyr., sacrae lectionis. Utic. utramque lectionem habet.] sacrae legis eruditur, cum verbo praedicationis utitur, quis hunc tanta plenum largitate conspiciens, a gratia aestimet largitoris alienum? Et tamen superna dispensatio largitur huic dona operis, et sortem denegat haereditatis; operandi munera cumulat, et tamen vitam operantis ignorat, quia cum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimae umbra elationis obscuratur. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.152r csg207.176

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLVII. <<<     >>> XLIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik