monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLV . <<<     >>> XLVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XLVI.

1 VERS. 16.---Humectus videtur antequam veniat sol.
2 [76. ] Nunc sanctus creditur hypocrita, sed Christo veniente iniquus apparebit.---Saepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol iustitiae [Mal. IV, 2]. Et sicut repulsi in iudicio impii dicere Sapientiae libro describuntur: Erravimus a via veritatis, et lumen iustitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis [Sap. V, 6]. Ante solem igitur scirpus humidus cernitur, quia prius quam divina districtio in iudicio [Ita Anglic. et nostri, non cadat, ut in Edit Gilot. et Vatic., ubi etiam legitur mendose ostendat, pro ostentat.] candeat, omnis hypocrita infusum se sanctitatis gratia ostentat; quasi virens aspicitur, quia iustus aestimatur, honoris locum obtinet, de gloria sanctitatis pollet, a cunctis ei veneratio defertur, opinio laudis [Norman., ostenditur.] extenditur. Scirpus itaque iste in nocte humidus est; sole autem veniente siccatur, quia nimirum hypocrita in tenebris vitae praesentis sanctus ab omnibus creditur, sed cum districtus iudex venerit, quam sit iniquus apparebit. Dicat ergo: Humectus videtur antequam veniat sol, quia virentem se nunc humanis oculis exhibet, sed in calore tunc divini iudicii arescet. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.151r csg207.171

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik