2 | [74. ] Hypocritae domus super quam innititur, favor humanus. Stare non valet.---Sicut domus exterioris conversationis est aedificium quod inhabitat corpus, ita domus nostrae cogitationis est res quaelibet quam per dilectionem inhabitat animus. Omne quippe quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde Paulus, quia in supernis cor fixerat, in terra quidem positus, sed tamen a terra extraneus, dicebat: Nostra conversatio in coelis est . Mens itaque hypocritae nihil aliud in omne quod agit nisi opinionis suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Domus ergo eius est delectatio favoris, quam quasi quietus inhabitat, quia per cuncta sua opera ad hanc se intra animum reclinat. Sed stare domus haec non valet, quia laus cum vita praeterit, et humanus favor in iudicio non subsistit. Unde et fatuae virgines, quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam et non in suis conscientiis habebant, turbatae per sponsi praesentiam, dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur . Oleum quippe a proximis petere est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foras quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in nostro opere quid vidistis. |
3 | [Vet. XXXII.] [ 75. ] Nec magis stabit in iudicio fiducia sanctitatis hypocritae.---Sed frustra tunc hypocrita in hac domo laudis innititur, quia nihil ei in iudicio attestatio humana suffragatur; quia eamdem laudem, quam post in testimonio exigit, prius in munere recepit. Vel certe super domum suam hypocrita innititur, cum, vanis favoribus deceptus, quasi de fiducia sanctitatis elevatur. Multa quippe hypocritae in occulto mala faciunt, quaedam vero bona in publico. Cumque ex bonis patentibus laudes recipiunt, ab occultis malis considerationis oculos avertunt; talesque se aestimant, quales foris audiunt, non quales intus noverunt. Unde fit plerumque ut ad supernum quoque iudicium cum fiducia veniant, quia tales se apud internum arbitrum credunt quales ab hominibus foris habebantur. Sed stare domus hypocritae non valet, quia in terrore districti examinis omnis anteacta fiducia sanctitatis cadit. Cumque sibi oris alieni testimonia deesse cognoverit, ad sua se opera enumeranda convertit. Unde et adhuc subditur: Fulciet eam, et non surget. Hoc namque, quod per se stare non valet, fulcitur ut stet, quia cum vitam suam hypocrita labefactari in iudicio conspicit, hanc fulciendo statuere operum enumeratione contendit. An non laudis suae habitaculum hinc inde fulciunt, qui facta sua, ut praefati sumus, in iudicio enumerantes, dicunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Sed domus laudis tot allegationibus fulta minime consurgit, quia protinus iudex dicit, Nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem [Ibid. 23]. Et sciendum est quia hoc quod surgit ab infimis ad superiora se erigit. Domus ergo hypocritae surgere non valet, quia per omne quod iuxta praecepta coelestia agere potuit, a terra animum nunquam levavit. Iure igitur tunc nequaquam ad praemium retributionis erigitur, qui per hoc quod nunc exhibet in appetitu temporalis gloriae iacet. [Vet. XXXIII, Rec. XXVIII.] Sed quia vita hypocritae, scirpi appellatione signata, qualiter in iudicio reprobetur audivimus, prius quam districtus iudex appareat, qualis ab hominibus habeatur audiamus. Sequitur: |